

Liber Job*
Caput 5: Versus 6
Nihil in terra fit sine causa.Quia inde ille justius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur, additum:Et de humo non egredietur.Et de humo non egredietur.[Ibid.]Humus, id est, elementa mundi in poenam vertuntur delinquentium; unde dicitur:Pugnabit pro eo,id est, pro Domino, orbis terrarum contra insensatos, sed tamen de eis non egredietur dolor, quia poena non nascitur de his quae feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt: sed quo exterior poena castigat, eo mens ad superna levatur; unde subdit: